

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 12: Versus 13
Extende.Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur:Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta[Eccl. 4.]. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.Sicut altera.Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suae utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.